monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 5 > sectio 20

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 44, 20
Hoc figurabatur in eo quod Iacob lapidem sibi ad caput posuerat, et dormierat . Iacob patriarcha lapidem sibi ad caput posuerat; dormiens autem illo lapide ad caput posito, vidit apertis coelis scalam a coelo in terram, et Angelos ascendentes et descendentes: hoc viso evigilavit, unxit lapidem, et discessit. In illo lapide intellexit Christum, ideo unxit. Videte ex quo praedicatur Christus. Quid sibi vult illa unctio lapidis, praesertim apud Patriarchas, qui unum Deum colebant? Factum est autem in figura, et discessum est. Non enim unxit lapidem, et venit illuc semper adorare, et sacrificia ibi facere. Expressum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. Et videte lapidem: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli . Et quia caput viri Christus , propterea lapis ad caput. Attendite magnum sacramentum: lapis Christus. Lapidem vivum, ait Petrus, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum . Et lapis ad caput, quia caput viri Christus . Et unctus lapis quia a chrismate dictus est Christus. Et videntur scalae, revelante Christo, a terra in coelum, vel a coelo in terram, et ascendentes et descendentes Angeli . Quid hoc sit, melius videbimus, cum testimonium evangelicum ab ipso Domino commemoraverimus. Nostis quia Iacob ipse est Israel. Illi enim cum Angelo luctanti et praevalenti, et benedicto ab eo cui praevaluit, nomen mutatum est, ut appellaretur Israel : sicut populus Israel praevaluit Christo, ut crucifigeret eum; et tamen in his qui Christo crediderunt, ab ipso cui praevaluit, benedictus est. Sed multi non crediderunt, inde claudicatio Iacob. Benedictio et claudicatio. Benedictio in his qui crediderunt: nam postea novimus ex illo populo multos credidisse. Claudicatio autem in his qui non crediderunt. Et quia plures non crediderunt, et pauci crediderunt; ideo ut fieret claudicatio, tetigit latitudinem femoris eius. Quid est latitudo femoris eius? Multitudo generis. Videte ergo scalas illas · Dominus quando vidit Nathanaelem in Evangelio ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Sic enim dicitur de ipso Iacob, Et erat Iacob sine dolo habitans in domo : hoc recolens Dominus videns Nathanaelem sine dolo de gente illa et de populo illo, Ecce vere, inquit, Israelita, in quo dolus non est. Appellavit Israelitam, in quo dolus non esset, propter Iacob. Et ille Nathanael, Unde me nosti? Et Dominus, Cum esses sub arbore fici vidi te: id est, cum esses in illo populo sub Lege constitutus, quae carnali umbra illum populum protegebat, ibi te vidi. Quid est, ibi te vidi? Ibi tui misertus sum. Ille autem recordatus quod fuerat etiam sub arbore fici in veritate, admiratus, quia putabat se a nemine visum cum ibi esset, confitetur et dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quis hoc dixit? Qui audierat quod verus esset Israelita, et dolus in illo non esset. Et Dominus: Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici, credidisti; maiora horum videbis. Loquitur cum Israel, cum Iacob, cum illo qui sibi lapidem ad caput posuerat. Maiora horum videbis. Quae maiora? Quia iam lapis ille ad caput est. Amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis . Angeli Dei ascendant et descendant per scalas illas, fiat hoc in Ecclesia, Angeli Dei annuntiatores sunt veritatis: ascendant et videant, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendant, et videant, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Ascendant, ut erigant magnos: descendant, ut nutriant parvos. Vide ascendentem Paulum: Sive mente excessimus, Deo. Vide descendentem: Sive temperantes sumus, vobis . Vide ascendentem: Sapientiam loquimur inter perfectos. Vide descendentem: Lac vobis potum dedi, non escam . Hoc fit in Ecclesia: ascendunt et descendunt Angeli Dei super Filium hominis: quia sursum est Filius hominis, ad quem ascendunt corde, id est caput eius; et deorsum Filius hominis, id est corpus eius. Membra eius hic sunt, caput sursum est: ascenditur ad caput, descenditur ad membra. Christus ibi, Christus hic. Nam si ibi tantum, et hic non; unde vox illa: Saule, Saule, quid me persequeris ? Quis enim illi in coelo molestus fuit? Nemo, nec Iudaei, nec Saulus, nec diabolus tentator; nemo ibi molestus illi: sed sicut in compage corporis humani pede calcato lingua clamat.